Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.56
Unproofread scanNot analysed yet
Venerunt autem in Merra et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset —Merra enim interpretatur "amaritudo" —quomodo uenerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum scriptura appellauit, in quem uenerunt. quo iam appellabatur cum haec scribebantur ? posterius enim utique scripta sunt quam illa contigerunt.