Latin
2.75 to 2.77
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.75-77
Unproofread scanNot analysed yet
Moyses autem intrauit in nebulam, ubi erat deus, id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur deus. nam quomodo in nebula erat, cui caeli caelorum non sufficiunt? nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est. Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis ipsis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; [et] ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum. Quae de seruo hebraeo praecipiuntur, ut sex annos seruiat et dimittatur liber gratis, ne serui christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet seruos dominis suis esse subditos, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit deus, qui libertatem illam recusasset.