Latin
2.78.1 to 2.78.21
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.78.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem uendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam. secundum iustificationem filiarum facietei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam. Si quis autem, inquit, uendiderit filiam suam famulam —id est, ut sit famula, quam otyinjv Graeci uocant —non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: "non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos". eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi, quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam —id est non eam fecit uxorem —remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iustum est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi. hoc autem, quod diximus: remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt: redimet eam, quod, si in graeco dictum esset ἀπολώσεται, scriptum esset, sicut scriptum est: et ipse redimet Israhel; nam ἀπολυτρώσεται. scriptum est. in hoc autem loco ἀπολυτρώσει. legitur, ubi intellegitur, quod accipit magis aliquid quam pro ea datur, ut redimatur.