Latin
2.78.36 to 2.78.44
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.78.36-44
Unproofread scanNot analysed yet
sic enim faciebatis filiabus Israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὠμίλουσαν ὐμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici "loquebantur uobis," quo significaretur concubitus. iam ubi dicit: sub qua arbore conprehendisti eos? graecus habet: "conprehendisti eos conloquentes inuicem"? et illic significatur concubitus. Quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata.