Latin
2.78.22 to 2.78.35
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.78.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem "spreuit in ea ",quod est "spreuit eam"; spreuit eam autem hoc est" humiliauit eam", id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus "spreuit": quo uerbo scriptura utitur apud Hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur. Deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit eam. nam quid est aliud "si filio adnominauerit eam" nisi "filio coniunxerit eam uxorem?" quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est" ut sic tradat tamquam filiam," dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet —quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, (dabit) ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est "locutionem," quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem "concubitum non fraudabit" nisi "pro concubitu mercedem dabit?" namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen Chanaan et non Iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum;