Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.45
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget <illum>, et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata <est> significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic "inquinabit" dixit "inquinatum pronuntiabit': "et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est inquinet hominem pronuntiando leprosum. si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute c-oloris eius —id est lucidus albus fuerit ille tactus: quo nomine eandem maculam appellat —et humilis non fuerit aspectus eius a cute et pilus non erit conuersus in album, ipse autem est obscurus —id est ipse pilus, quia non est albus —et segregabit sacerdos tactum septem dies. et uidebit sacerdos tactum die septimo —id est illam maculam —et ecce tactus manet ante eum, non commutatus est tactus in cute. id est non est discolor et dissimilis inuentus a cute. ergo sanatum est quod uitiosum erat. sed adhuc iubet probari eandem sanitatem per alios septem dies atque ideo sequitur et dicit: et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo —id est septem dies alios —et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus —id est quia non albus et lucidus ac per hoc concolor sano colori —non. est mutatus tactus in cute —sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a cetera cute —et purgabit eum sacerdos, id est purgatum pronuntiabit a suspicione leprae, non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae adparuerat. cum expectaretur utrum humilior fieret locus et pilus illic in album conuerteretur, non contigit. sed potius. ille tactus, qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inuentus est, id est similis cetero colori, non lucidus. non erat ergo lepra; signum est enim, non lepra, quod sic adparuit. tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae "lauabit uestimenta sua", quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lauanda fuerant uestimenta, et mundus erit.