Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.46
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum —id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es't illa significatio. id est illud signum in cute —et uisus fuerit in secundo sacerdoti —id est post alios septem dies —et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute —id est non stetit in -illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies —et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra.