Latin
3.57.19 to 3.57.39
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.57.19-39
Unproofread scanNot analysed yet
tamquam anima pro anima exoret. numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra uolumus exorari? absurdum est hoc. Sed multo est absurdius, ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis; quae mori non potest, cum manifeste scriptura testetur in epistula ad Hebraeos illum sanguinem uictimarum nihil profuisse ad exorandum deum pro peccatis hominum, sed significasse aliquid quod prodesset. inpossibile est enim. inquit. sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata. restat itaque, ut, quoniam pro anima nostra exorat mediator ille. qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam. Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: septem spicae septem anni sunt; non enim dixit: septem annos significant, et: septem boues septem anni sunt et multa huius modi. hinc est quod dictum est: petra erat Christus; non enim dixit: petra significabat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. sic et sanguis, quoniam propter uitalem quandam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. uerum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum: tantum ne anima hominis, quae carnem humanam uiuificat et est rationalis, sanguis putetur ualde cauendum est et hic error modis omnibus refutandus. quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet significetur id quod continetur, ut, quoniam anima sanguine tenetur in corpore —nam si fuerit effusus abscedit —per ipsum aptius significata sit anima et eius nomen sanguis acceperit. sicut ecclesia dicitur locus, quo ecclesia congregatur; nam ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam. hoc tamen uocari etiam ipsam domum orationum idem apostolus testis est, ubi ait: numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum?