Latin
3.57.40 to 3.57.47
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.57.40-47
Unproofread scanNot analysed yet
an ecclesiam dei contemnitis? et hoc cotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit uel confugerit, quibus ecclesiae congregatio continetur. scriptum est etiam: et effundens sanguinem qui fraudat mercedem mercenarii. mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur uita, quae nomine sanguinis appellatur. Sed cum dominus dicat: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis in uobis uitam, quid sibi uult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tanto opere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo uera fit remissio peccatorum? a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui uolunt habere uitam. quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in lege sanguinem manducare eumque deo fundere iubetur. nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis uisum est, diximus.