Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.59
Unproofread scanNot analysed yet
Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo aut ex matre tua quae domi est nata uel quae foris nata est non reuelabis turpitudinem earum. "quae domi nata est", intellegitur ex patre; "quae foris nata est", intellegitur ex matre. si forte de priore uiro eam mater susceperat et cum illa in domum uenerat, quando patri eius nupsit, quem monet scriptura ne reuelet turpitudinem sororis suae. hic uidetur non prohibuisse et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata; non enim dicit: turpitudinem non reuelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed: ex patre aut ex matre. uerum quis non uideat etiam illud esse prohibitum multo maxime? si enim non licet sororis turpitudinem reuelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque! quid est autem quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus siue de filio siue de filia sequitur et dicit: turpitudinem filiae uxoris patris tui non reuelabis? si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia nouercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore uiro nouerca peperisset nec huius qui prohibetur soror esset uel ex patre uel ex matre; cum uero addidit: ex eodem patre soror tua est, non reuelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex nouerca, de qua iam superius dixerat. an ideo iterum hoc apertius uoluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit scriptura.