Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.60
Unproofread scanNot analysed yet
Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis. exposuit quid dixerit "turpitudinem fratris patris tui", id est patrui tui, "non reuelabis"; hoc est enim "ad uxorem eius non introibis". in uxore quippe patrui uoluit intellegi turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris.