Latin
4.33.1 to 4.33.19
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.33.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur —euidentissimum enim signum in ea noui testamenti praefiguratur —nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus. primo enim quod ita coepit de hac re loqui scriptura, quem non moueat et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? et locutus est, inquit, dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. procul dubio non est distinctio nisi inter aliqua duo uel plura; nam singularitas distinctionem non requirit. nec distinctionem cuiuslibet rei commemorauit, sed addidit: legis, nec cuiuscumque legis. assidue quippe in scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: haec est lex illius uel illius rei, non uniuersalis lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur. hic uero cum dixisset: haec est distinctio legis, secutus adiunxit: quaecumque constituit dominus, praecipiendo utique non creando. nam etiam nonnulli interpretes "quaecumque praecepit dominus" transtulerunt. si ergo haec est distinctio legis, quaecumque praecepit dominus, procul dubio magna est ista distinctio; et recte intellegitur duo testamenta distinguere. eadem quippe sunt in uetere et nouo: ibi obumbrata, hic reuelata, ibi praefigurata, hic manifestata. nam non solum sacramenta diuersa sunt uerum etiam promissa. ibi uidentur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur ; hic autem manifestissime spiritalia promittuntur et aeterna. temporalium autem honorum atque carnalium et spiritalium atque aeternorum quae clarior certiorque distinctio est quam passio domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit non istam terrenam transitoriamque felicitatem a domino deo pro magno munere sperandam et optandam: . quandoquidem in unigenito filio suo, quem tanta illa perpeti uoluit, longe aliud a se peti expectarique oportere apertissima distinctione declarauit. hanc igitur passionem domini nostri Iesu Christi uelut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuuencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.