Latin
4.33.20 to 4.33.34
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.33.20-34
Unproofread scanNot analysed yet
<Et> locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. ac deinde mandare incipit haec adiungens dicens: loquere filiis Israhel. potest etiam ita distingui: et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus dicens, non quaecumque constituit dominus creans, sicut caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sed quaecumque constituit dominus dicens in duobus uidelicet testamentis, ut deinde sequatur: loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam sine uitio. iuuenca rufa carnem Christi significat: sexus femineus est propter infirmitatem carnalem; rufa est propter ipsam cruentam passionem. quod autem ait: accipiant ad te, in ipso Moyse figuram legis ostendit, quoniam secundum legem sibi uisi sunt occidere Christum, quia soluebat secundum ipsos sabbatum et, sicut putabant, obseruationes legitimas profanabat. quod ergo sine uitio dicitur haec iuuenca, mirum non est; hanc enim carnem etiam ceterae hostiae figurabant, ubi similiter sine uitio pecora immolari iubentur. erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. uerum tamen hic ubi euidentius legis distinctionem deus uoluit commendare, parum fuit dicere: sine uitio, nisi diceretur: quae non habet in se uitium. quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendauit. quamquam et illud non abhorret a uero, ut ideo additum intellegatur "quae non habet in se uitium", cum iam dictum esset: iuuencam sine uitio, quia in se non habuit uitium caro Christi, in aliis autem habuit, quae membra sunt eius. quae enim caro in hac uita sine peccato nisi illa sola quae non habet in se uitium? et non est superpositum super eam iugum. non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inueniens liberauit et eorum uincnla disrupit, ut ei dicatur: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.