Latin
4.33.100 to 4.33.111
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.33.100-111
Unproofread scanNot analysed yet
alia est aqua aspersionis et alia utique illa, qua lauabit uestimenta sua. et lauabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam per significationem, non per proprietatem. nam sine dubio uisibilis erat sicut illae omnes umbrae futurorum. proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter. id est inuisibiliter et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. quod uero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit nisi quod scriptum est: fide mundans corda eorum? non enim prodest baptismus, si desit fides. a uiro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam domini sui, qui uere uir mundus est. nam et de his ministris in consequentibus dicit: et qui circumasperget aquam aspersionis lauabit uestimenta sua —id est obseruabit et corpore —et qui tetigerit aquam aspersionis inmundus erit usque ad uesperam. et omne quodcumque tetigerit illud inmundus inmundum erit; et anima quae tetigerit inmunda erit usque ad uesperam. iam dixi superius quid mihi significare uideatur ,. usque ad uesperam".