Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis qui tetigerit super faciem campi uulneratum aut mortuum aut os hominis aut monumentum. quaeri potest quid dictum sit ,. uulnel'atum aut mortuum". si enim aliud uoluit intellegi uulneratum, aliud mortuum, cauendum est, ne putetur inmundus esse etiam qui tetigerit uulneratum uiuum, quod utique absurdum est. sed quia possunt et mortui esse uulnerati, ipsos mortuos intellegitur discreuisse, ut et uulneratum mortuum intellegamus, id est uulnere peremptum aut mortuum sine uulnere.