Latin
4.33.52 to 4.33.69
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.33.52-69
Unproofread scanNot analysed yet
lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare; hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra; coccinum caritas, quod feruorem spiritus igneo colore testatur. haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita uita nostra, sicut dicit apostolus: et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. Et lauabit uestimenta sua sacerdos et lauabit corpus suum aqua et postea introibit in castra; et inmundus erit sacerdos usque in uesperam. lauatio uestimentorum et corporis quid est nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. deinde sequitur: et qui comburet eam lauabit uestimenta sua et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque ad uesperam. in eo qui conburit eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam ueluti conflagrationi mandantes. Et congregabit homo mundus cinerem iuuencae et reponet extra castra in locum mundum. quid dicimus cinerem iuuencae, reliquias uidelicet illius interfectionis et conbustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? quoniam sunt reliquiae homini pacifico. nam et cinis erat, quia uelut mortuus ab infidelibus contemnebatur, et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in ceteris gentibus erant et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: et congregabit homo mundus cinerem iuuencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit, tamen "extra castra", quia extra celebrationem Iudaeicae consuetudinis honor euangelicus claruit. et erit synagogae filiorum Israhel in conseruationem, aqua aspersionis purificatio est. postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum: quod utique significat ab iniquitate huius moribundae uel morticinae uitae.