Latin
4.33.70 to 4.33.84
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.33.70-84
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mirum est quod sequitur: et qui congregat, inquit, cinerem iuuencae, lauabit uestimenta sua et inmundus erit usque ad uesperam. quomodo erit ex hoc inmundus qui mundus accesserat, nisi quia et hi qui sibi uidentur mundi in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per sanguinem ipsius? hunc tamen uestimenta sua lauare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus uult intellegi fuisse mundatum. sicut Cornelius audiens et credens quod praedicauerat Petrus ita mundatus est, ut ante uisibilem baptismum cum suis qui aderant acciperet donum spiritus sancti; uerum tamen nec uisibile sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus lauaret quodam modo uestimenta sua. et erit, inquit, filiis Israhel et proselytis qui adponuntur legitimum aeternum. quid aliud ostendit nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et gentibus profuturum, id est filiis Israhel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro? quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: et inmundus erit usque ad uesperam? neque hic tantum, sed in omnibus aut paene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac uita contrahit aliquid, unde sit inmundus usque ad eiusdem uitae finem, ubi ei dies iste quodam modo clauditur, quod significat uespera. Deinde incipit scriptura dicere et exequitur quemadmodum inmundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur. qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis inmunda erit septem diebus; hic purificabitur die tertio et die septimo et [injmundus erit. et hic nihil aliud intellegendum uideo nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem.