Latin
4.37 to 4.39
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.37-39
Unproofread scanNot analysed yet
Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt. Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/fia; ,sed Xotopia? .