Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Et uouit Israhel uotum domino et dixit: si mihi tradideris populum istum subiectum —id est: si mihi eum tradendo subieceris —anathemabo illum et ciuitates eius. hic uidendum est, quomodo dicatur anathemabo*, quod uouetur et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. unde illud est: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. hinc uulgo ductum est, ut deuotatio dicatur; nam deuotare se quemquam nemo fere dicit nisi maledicens.