Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.58
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit "a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est.