Latin
4.59.1 to 4.59.12
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.59.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem facta fuerit uiro et uota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definiuit aduersus animam suam, et audierit uir eius et tacuerit ei quacumque die audierit, et ita stabunt omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt. si autem abnuens abnuerit uir eius in quacumque die audierit, omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, non manebunt, quoniam uir abnuit ab ea, et dominus mundabit eam. feminam sub patre antequam nubat et sub uiro nuptam noluit lex ita uouere aliquid deo aduersus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem uotis feminea ualeat auctoritas, sed uirilis, ita ut, si adhuc innuptae iam concesserat pater uota persoluere, si. antequam persoluerit, nupserit et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat et sit omnino sine peccato, quia dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit; neque hoc contra deum fieri putandum est, cum ipse deus hoc praeceperit, hoc uoluerit. Sequitur autem de uiduis uel a uiro abiectis, id est non sub potestate uiri constitutis aut patris et earum uota ad persoluendum libera esse dicit hoc modo. et uotum, inquit. uiduae et expulsae quaecumque uouerit aduersus animam suam manebunt ei. deinde dicit de nupta, si in domo uiri sui iam constituta aliquid tale uouerit. de illa enim prius dixerat, quae in domo patris uouerat et antequam redderet nupserat. de hac ergo. quae in domo mariti uouit, ita loquitur: si autem in domo uiri eius uotum eius aut definitio quae aduersus animam eius cum iureiurando et audierit uir eius et tacuerit ei et non abnuerit ei, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones <eius>, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt aduersus eam.