Latin
4.59.13 to 4.59.28
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.59.13-28
Unproofread scanNot analysed yet
si autem circumauferens circumauferat uir eius quacumque die audierit. omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius non manet ei; uir eius circumabstulit et dominus mundabit eam. omne uotum et omne iusiurandum uinculi adfligere animam uir eius statuet ei et uir eius circumauferet. si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia uota eius et definitiones quae super ipsam statuet ei, quoniam tacuit ei die quo audiuit. si autem circumauferens circumauferat <uir >eius post diem quem audiuit, et accipiet peccatum suum. Manifestum est ita uoluisse legem feminam esse sub uiro, ut nulla uota eius, quae abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa prius a uiro fuerat. uiri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri uel ex hoc permissum dedit, ut, cum prius ei uir concesserit. postea si prohibuerit contemnatur. Vtrum autem ista etiam ad uota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, mento quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sunt aduersus animam uoueri, quae sunt in cibis et potionibus. quod uidetur et illud significare, ubi dominus ait: nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: adfligetis animas uestras. nescio autem utrum alicubi legi possit aduersus animam dici uotum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic lex auctoritatem uiro tribuat, non mulieri quae uiro subdita est, ut tunc persoluenda sint uota mulieris, si uir adprobauerit, si autem rennuerit, non debeantur. apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem uiro quam feminae dedit, sed, uxori, inquit, uir debitum reddat, similiter et uxor uiro.