Latin
5.10.1 to 5.10.16
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.10.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nam et pater tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter dei substantiam et populum interuallo aliquo loci, sed quia per eum placuit populo audire cetera dei uerba, posteaquam uehementer est territus audita de medio ignis uoce domini dicentis decalogum legis. Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum dominus deus tuus, non erit uei-um.