Latin
5.10.17 to 5.10.24
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.10.17-24
Unproofread scanNot analysed yet
non enim haec uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est "dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset: "cum diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus deus tuus. ut subauditur "cum diceret utique dominus". cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen potius uerba domini audiret. Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera, non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter quam enuntiandam uerba instituta sunt.