Latin
5.46.27 to 5.46.35
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.46.27-35
Unproofread scanNot analysed yet
difficillimum autem uidetur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui quam eum qui ex Dauid esset consanguineus tam longinquo gradu non aliqua infra propinquitate coniunctus, cum sit apud Lucam Dauid paene quadragesimus a Ioseph, apud Matthaeum autem ferme uicesimus septimus. aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit, ut esset aliquis ita propinquans, qui Ioseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit. ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex lege. in quorum patribus et auis et deinde maioribus ideo nulla propinquitas adpareret, quod non ex maribus sed ex feminis propinquarent. uerum tamen si ita esset, nec Dauid aliquando unus pater occurreret. aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus euangelista interposuit? ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis Dauid repeteretur; aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Ioseph.