Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.47
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod inter illa quae iubet dicere hominem, qui in dandis decimis et quaecumque dare uel inpendere iussus est omnia mandata compleuit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere iubetur: non dedi ex eis mortuo? an per hoc prohibet parentalia, quae obseruare gentes solent?