Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate dies priores qui fuerunt priores te ex die qua creauit deus hominem super terram et a summo caeli usque ad summum caeli; subauditur enim interrogate". uidetur autem significare totum orbem terrarum. sed cur a summo caeli usque ad summum caeli" dicat, non "a summo terrae usque ad summum terrae", non est facile dinoscere. talis enim quaedam locutio est et in euangelio, cum dicit dominus, quod congregabuntur electi eius a summis caelorum usque ad terminos eorum. nisi forte hic nec in hominibus nec in angelis auditum esse uult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat; hoc enim sequitur: si factum est secundum uerbum magnum hoc, si auditum est tale quid; si audiuit gens uocem dei uiuentis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu et uixisti. quod si ita est, ut nec in hominibus nec in angelis hoc dicat auditum, quid est ergo illud in euangelio: a summis caelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio dominus hoc ait, cum de nouissima electorum suorum congregatione loqueretur?