Latin
5.9.1 to 5.9.11
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.9.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit ad uos testamentum in Coreb; non patribus uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad faciem locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis —mortui sunt enim omnes —non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam deus constituit illis, qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis, et hoc utique appellat, qui quamuis uiginti annorum et supra non essent, quando deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et nouem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et uidere et audire et memoria retinere? Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, [ut] scienter uideam te.