Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Gabaonitae uenerunt ad ]esum cum uetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra uenisse longinqua, quo eis parceretur —constitutum enim erat a domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur —nonnulli codices et graeci et latini habent: et accipientes saccos ueteres super humeros suos; alii uero, qui ueraciores uidentur, non habent: super humeros, sed: super asinos suos. similitudo enim uerbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit et ideo latina quoque exemplaria uariata sunt; wĮ10OV quippe et £vu>v non multum ab inuicem dissonant. quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde adparet eos fuisse legatos et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse. quia nec multi esse poterant et non solum saccos sed etiam utres eos portasse scriptura commemorat.