Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeri potest quomodo iurationem seruandam -esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iurauerant tamquam de longinqua terra uenientibus, sicut illi mentiti fuerant. sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos uenissent, iurauerunt eis Israhelitae. posteaquam uero cognouerunt ibi eos habitare, ubi omnes quos inuenerant secundum dei praeceptum debellare oportebat. noluerunt tamen frangere iurationem et, licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt causa iurationis, cum possent utique dicere se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de longinquo uenientes; cum uero aliud cognouerunt, praeceptum circa eos domini inplendum erat, ut sicuti ceteri expugnarentur. deus autem hoc adprobauit nec parcentibus suscensuit, quamuis eum non interrogassent quinam illi essent et ideo eos illi fallere ualuissent. unde non inportune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute uoluerunt, non tamen fallaciter deum timuisse in populo eius. propterea nec suscensuit dominus iurantibus aut parcentibus. ut postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul uindicauerit. sicut Regnorum ostendit historia. et quoniam iuratio sic seruata est quamuis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit deo. nam si e contrario iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaouitas in terra promissionis esse putauissent et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos et de longinquo ad se uenisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa iurationis inplendae, cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus Dauid etiam post uerba quibus se Nabal interfecturum esse iurauerat utique sciens quem fuerat interfecturus parcere maluit nec in re duriore inplere iuramentum magis deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum iurauerat non fecisset quam si perfecisset.