Latin
6.21.29 to 6.21.40
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.21.29-40
Unproofread scanNot analysed yet
quae ita soluitur quaestio, ut intellegamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: et omne propositum Salomonis, quod destinauerat aedificare in Hierusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cettaeo et Amorrhaeo et Pherezaeo et Euaeo et Iebusaeo, qui non erant ex Israhel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummauerant filii Israhel, et subiugauit eos Salomon in tributum usque in diem hunc. ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex dei praecepto perdendorum subiugauit Salomon in tributum, quos utique secundum dei praeceptum perdere debuit; sed tamen subiugati tamquam tributarii possessi sunt. paulo post autem ita legitur: et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim et usque ad fines Aegypti. ecce ubi inpletum est quod in Genesi deus ad Abraham loquens promittensque praedixerat. a flumine quippe hic intellegitur ab Euphrate; magnum enim flumen in illis locis etiam proprio nomine non addito potest intellegi. neque enim de Iordane hoc accipi potest, cum et citra Iordanen et ultra Iordanen iam terras Israhelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. ergo a flmine Euphrate ex partibus orientis usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. tunc ergo amplius subiugatum est quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in seruitutem redactae sunt non septem sed undecim gentes. quod enim in Regnorum libris scriptum est: usque ad fines Aegypti a flumine, cum scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum uellet ostendere, hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est: a flumine Aegypti usque ad flumen magnum <flumen> Euphraten.