Latin
6.21.41 to 6.21.56
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.21.41-56
Unproofread scanNot analysed yet
flumen quippe Aegypti. qui finis est disterminans regnum Israhel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluuius, qui fluit per Rhinocoruram ciuitatem. unde iam ad orientem uersus incipit terra promissionis. sic ergo fuerat constitutum filiis Israhel, ut septem gentium terras exterminatis et perditis illis gentibus ipsi inhabitarent, aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphraten. et quamuis in hoc deo non obtemperassent, quia et ex illis, quas exterminare deberent, oboedientes aliquas fecerant, deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis inpleuit. N Nuce itaque in libro Iesu Naue quod considerare suscepimus quomodo erit uerum: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam? quomodo adhuc uiuente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superauissent? nam quod sequitur: et hereditauerunt eam, uerum est, quia ibi erant ibique consederant. deinde quod adiungit: et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum, uerum est, quia uiuo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium. sed nulla earum eos in terris ubi consederant bello lacessere audebat. ideo dictum est et quod deinde adiungitur: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. quod uero sequitur: sed omnes inimicos eorum tradidit dominus illis in manus eorum, hos intellegi uoluit inimicos, qui obuiam ire in bellum ausi sunt. deinde quod dicit: non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt, ita uult intellegi, quia, cum iam illi contra praeceptum domini fecissent quibusdam parcendo ex illis septem gentibus et eos oboedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salui erant. ideo cum dixisset: ex omnibus uerbis, addidit "bonis", quia nondum aduenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta.