Latin
6.21.57 to 6.21.59
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.21.57-59
Unproofread scanNot analysed yet
restat ergo, ut quod ait: dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum, secundum hoc intellegatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae uel ex aliis usque ad flumen Euphraten aut subiugandae. si non resisterent, aut perdendae, <si resisterent), tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus adfectibus et cupiditatibus infirmi repentinam tantam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod oportune alio loco demonstrabitur. omnis ergo illis terra data est, quia et illa pars, quae nondum data fuerat in possessionem, iam data fuerat in quandam exercitationis utilitatem.