Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.23
Unproofread scanNot analysed yet
Et in sacrificiis salutarium nostrorum. quia pluraliter dicta sunt sacrificia, pluraliter etiam salutaria. ubi aduertendum est diligentius, quemadmodum dici soleat sacrificium salutaris, quoniam, si Christum acceperimus quoniam ipse dictus est salutare dei, non occurrit quemadmodum pluraliter possit hoc uerbum intellegi: unus enim dominus noster Iesus Christus. quamuis dicantur christi per eius gratiam, sicut in psalmo legitur: nolite tangere christos meos; sed utrum salutares dici possint uel salutaria, non facile audendum est; solus enim ipse saluator corporis.