Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.24
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: ego autem recurro uiam sicut et omnes qui super terram, in ea interpretatione quae est ex hebraeo inuenimus: ingredior uiam. ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt . . recurro. ,sicut dictum est homini: donec reuertaris in terram unde sumptus es, ut secundum corpus dictum intellegatur. secundum animam uero si uoluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: et spiritus reuertetur ad deum qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic uixerint, ut ad deum redire mereantur tamquam ad auctorem, a quo creati sunt. neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. iste autem uir sanctus Iesus Naue si non addidisset: sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus. cum uero additum est: sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc, quod latinus interpres "recurro. posuit, non magis percurro" uel "excurro" dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet azoT(ir/a>. omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor <filii> domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est.