Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, habet: et induxi eum in terram Chanaan. mirum est ergo. si Septuaginta pro terra Chanaan omnem terram ponere uoluerunt nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in ecclesia praenuntiabatur, quod est uerum semen Abrahae non in filiis carnis, sed in filiis promissionis.