Latin
Book 7
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.21
Unproofread scanNot analysed yet
Merito quaeritur quomodo fuerit "exilis ualde rex Eglom" "et concluserunt adipes uulnus," quando percussus est. sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi; sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe. nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita inuenimus: erat autem Eglom crassus nimis.