Latin
7.22 to 7.24
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
Et exiit Aod foras et transiit obseruantes et clausit ianuas domus superioris super eum et coartauit. hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. nam prius hoc fecisse intellegendum est et sic de superioribus descendisse et transisse obseruantes. Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur. Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio.