Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. [fb. XII. 43-45.] Cum spiritus immundus exierit ab homine: significat quosdam ita credituros, ut ferre non possint labores continentiæ, ct ad sæculum redituri sint. Quod dictum est, Assumit secum alios septem, intelligitur quia cum quis ceciderit dc justitia, eliam simulationem habcbiL. Cupiditas caim carnis expulsa per pœnitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus correquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset 1, negligentia subsecuta cst, ut non introduceretur tanquam habitator-mundatæ domui sermo Dei per sanam ctrinam. Et quoniam non solum habebit ita septem vitia, quæ septem virtutibus spi. ritualibus I sunt contraria, sed etiam per hypocrisim. se ipsas virtutcs habere simulabit; propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc cst, iisa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novis ima hominis pcjora quam erant prinia.