Latin
1.7 to 1.9
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. lib. xit. do, 23. ]Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem vitas vel contemptum mortis: sexagesimum virginum, propter otium inlcrius, quia nor. pugnant contra consuetudinem carnis; solet cnim otium concedi sexagenariis poRt militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia hæc est:'tas præliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. X. [Ib. xit, 25-30.] Omnis immunditia in segete, zizania dicuntur. Quod primo separata zizania dicuntur 1. quia tribulatione præcedente separabuntur impii a piis: quod per bonos Angelos intelligitur fieri; quia officia vindictæ possunt implere boni bono animo, quomodo rex I, quomodo judex; officia vero misericordiae mali implere non possunt. XI. [Ib. XIII, 31.] Granum sinapis ob fervorem fidei, vei quod dicatur venena expellere, majus fit oinnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.