Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. [lb. VIII, 26-39.) Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio dæmoniorum, significatæ sunt Gentes qua multis daemonibus servie. bant. Quod siue vestimento erat, nob habebat tidem, etc. Quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat. Quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, boc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eo. rum republica peccata cohibentur. Quod etiam vinculis talibus disruptis agebatur a dæmonio in eremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate dueebatur, quæ jam vulgarein consuetudinem excederent. Quod autem in porcus pascentes in montibus dæmonia ire permissa sunt, significat immundos et superbos homines; quibus dæmonia dominantur per idolorum cuLtus. Quod autem in stagnum præcipitati sunt, significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo Gentium a dominatiOne dæmoniorum, in abditis aguot sacrilegos ritus suos (#),qui C brislo credere nolerunt, cæca et profunda curiositate submersi. Quod autem pustores porcorum fugientes, ista nundiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per getes stupendo et Mit ando prædicare. Quod Gerasoni prodeunt videre qnod factum est, et ioveniunL bominem vestitum, et mente sana sedero ad pedes Jesu, et cognoscentes quid factum sit, rogant Jesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi; significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit jam esse cum Christo, et dicitur ei, Redi domum tuam, et enarra quanta libi fecil Deus; ex illa Apostoli sententia recte potest intelligi, cum ait, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cuin præpropere jain vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis, fraternæ redemptioni accommodatum.