Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 14
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. [Ib. x, 1.] De septuaginta duobus discipulis: sicut viginti quatuor horis tolus orbis peragitur, atque a sole lustratur; ila mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur. Viginti quatuor enim ter in septuaginta duobus ponimus. Quod autem binos mittit, sacramentum est charitatis: sive quia duo sunt charitatis præcepta, sive quia omnis charitas minus quam inter duos esse non potest.