Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 15
Unproofread scanNot analysed yet
XV. [Ib. xit 55.] Si lumen quod esc in te, tenebrœ sunt, ipsœ tenebræ quantœ (Matth. v! ,25)? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur: tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atquc proveniant. eis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque cnim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benevola intentione præstamus.