Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 33
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII: [lb. xrv, 3£, 55, XV, 4-10.] Salem infalualum, apostatam: Ovem perditam, omnes peccatores dixit, qui per pœnitentiam reconciliantur Deo. Quam humeris suis portat, quia humiliando se tales erexit. Ideo autem illas nonaginta novem dixit, qua. reliquit in deserto, qnia superbos significant, tanquam soHtudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum cnim quisquė a vera unitate divellitur, superbia divellitur: suæ quippe potostatis esse cupiens, non sequitur unum, quod Deus est. Ideoque et in nOnaginta novem ovibus et ili novem drachmis ponit corum significationem, qui de se præsumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se præponunt. Unum enim deest ad novetn ut decem sint, et ad nonaginta novem ut centum sint. Et si per caaeros numeros hoc consideres. Nnm et nongentis nonaginta novem, unum deest ut mille sint, ct ad riovem liaillia nongenta nonaginta novem, un:nn dcest ut decem millia sint. Variari crgo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur: ipsum vcro unum sine varietatc in se manens cum acCesserit perficit, cui deputat omnes per pœnitentiam rcconciliatos, quæ humilitate obtinetur.