Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 34
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. [Ib. xv, i 1-32.] Homo habens duos filios, Deus ad duos populos intelHgitur, tanquam stirpes duas generis himani: unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad colenda idola deseruerunt Deum. Ab ipso autem exordio creaturæ mortalium consideratio debet intendi. Major ergo filius ad cultum unius Dci pertinet. Minorem in regionem longinquam profectum esse dicit. Petiit cnim ut sibi pars substantiæ quae cum tangeret, daretur a patre, tanquam anima potestate sua dolectata, id quod ini estvivere, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere: omnia ista divina sunt niunera, quoe in potestatem acCipiens per liberum arbitrium, quia divisit pater liberis substantiam, minor filius in, regionem longinquam profectus est, male utendo naturalibus bonis, eo ipso quod patrem deseruit cupiditate fruendi creatura, relicto ipso Crcatore.