Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 38
Unproofread scanNot analysed yet
Stola prima, est dignitas quam perdidit Adam. 8crvi qui eam proferunt, reconciliationis praedicatores. Annulus in manu, pignus Spiritus sancti propter gratiœ partitionem 1, quae digito bene significatur. Calceamenta in pedes, præparatio evangelizandi ad non tangenda terrena. Vitulus saginatus, ipse idem Dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud, nisi ut prædicent eum, et annuntiando venire faciant in exhausta fame viscera filii csurientis? Nam etiam ut occidant eum jubet, hocest, ut mortem ejus insinuent: tunc enim cnique occiditur, cum credit occisum. Et epulemur, inquit: hoe ad latitiam valet, propter illa quæ consequenter dieit, Qnia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et istæ epulæ atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffu a. Viiulus euim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri, et pascit totam domum.