Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 39
Unproofread scanNot analysed yet
Cum interea major filius, populus Israel secundum carnem, nen quidem profectus in longinquam regio. nem, sed tamen iii domo non est. I. . agro ameM est, id et, in ipsa hæreditaria opulentia Legis et Prophetarum terrena putius operatur, et in quibuscumque Israeliticis considerationibus 2. Nam multi tales inventi sunt in ois, et sæpe inveniuntur. Veniens de agro dormi propinquare coepit, id est, labore servilis operis improbato, ex iisdem Scripturis Ecclesia libertatem considcravit. Audit symphoniam et chorum, scilicet Spirtu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare: quibus dictum est, Obsccro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes (I Cor. i, 10). Audit quoque concorditer conversantium animam et cor unum in landes Dei. Vocat unum de servis, et interrogat quæ illa sint: sumit utque ad legendum aliquem Prophetarum, et in eo quærens, quodammodo interrogat unde ista festa in Ecclesia celebramur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris prophe<a: Frater tuus venit, el occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. In extremis enim terræ fuit frater tuus. Sed inde major exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus cjus ab extremis terræ (Isai. XLII, 10); ct propter eunt qui absens crat, occisus est vir in plaga posilus, et sciens ferre imbecillitatem (Id. tIU, 3); quia quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, intellexerunt (Jd. LIt, 15).