Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 41
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quæ respondet idem major filius, duas quæstiones habent: quomodo videlicet accipiatur ille populus nunquam mandatum Dei præterisse; et qucm dicat hædum, quem nunquim accepit, ut cum amicis suis cpularclur. Sed dc mandato non prætergresso facile illud occurrit, neque de omui mandato dictum esse, sed dc imo maxime necessario, quo nullum Deum alium præter unum Creatorem omnium colere jussus cst (Exod. xx, 5): neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quanquam enim tanquam in agro posilus iste filius terrena desideraret, ab un >tamen Dco ista desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus. Unde in Psalmo ex persona Synagogæ, quod interpretatur Asaph, convenienter accipitur dictum, Quati pecus fuctus sum ad te, et ego semper lecum (Psal. LXXII, 23). Quod ctiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit, Tu mecum ea semper. Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, ad perfructionem potioris atque jucundioris cxsultalionis invitat.