Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est crgo hædus quem nunquam accepit ad cpulandum? Peccator profecto hædi nomine significari solet. Sed absit ut Antichristum intelligam. Non enim exitum invenio hujusce sententiæ. Multum enim absurdum cst, eumcui dicitur, Tu mecum es semper, hoc a patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in, cis Judæorum, qui Antichristo credituri sunt, istuin iUlium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo hædo, si ipse esset Antichristus, qui ei non crederet? Aut si hoc est epulari ex hædi occisione, quod est de Antichristi perditione lætari, quomodo dicit filius quem recepit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filli Dci de illius adversarii damnatione lætaturi sint? Nimirum ergo (quod in re ohscurissima sine præjudicio diligentioris inquisitionis dixcrim) ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqucritur, dum eum poccatorem putat. Cum enim hædus cst ilii genti, id cst, cum cum sabbati violatorem et profanatorem Legis existimat, jucundari epulis rjus non meruit: ut quod ait, Nunquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis epularer; tale sit ac si diceret, eum qui mihi hædus videbatur, nunquam dedisti inihi nd epulandum, eo ipso milii ilium ipsum non concedens, quo mihi hædus videbatur. Quod autem dicit, cum amicis meis, ant ex persona principmn cum plebe intelligitur, aut ex persona populi Jerosolymitani cum cæteris populis Juda. Meretrices autem cum quibus dissipasse substantiam suam lilius junior accusatus est, recto intelliguntur superstitiones, relicto uno connubio legitimo verbi Dci, cum turba dæmoniorum cupiditate turpissima fornicari.