Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 44
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV. [Ih xvi, i 9.) In villico quem Dominus ejicicbat de villicatu, et laudavit cum quod in fururum sihi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Nou enim aut Domino nostro facienda cst in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elcemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula æterna, tanquam dchitorcs Dei ct Domini nostri fas est intelligi; cura justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterua, qui necessitalibns suis terrena bona communicaverint; de quibus ctiam dicit, quod si quis alicui earum calicem aquæ frigidæ dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mcrecdem suam (Matth. x, 42): sed etiam contrario ducuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a Domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus præceptum illa opera faciunt; sicut ctiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparalioncm duxit ad judicem Dcum, cui nulla ex parte judex iniquusconferendus est (Luc. XVIII. 28). Quod autem de centum cadis olei, quinquaginta scribi fecit a debitore; et de centum coris tritici, octoginta; ad nibil aliud valcre arbitror, nisi ut ea quæ similiter atque in Levitas Judaei, quisque operatur in Christi Ecclesiam 1, abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisæorum (Matth. v, 20), ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent: sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zacchaeus (Luc. xix, 8); aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando stiperet impendia Judæorum. Mammona vero iniquitatis ob boc a Domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, qnia Mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitine nisi iniquis, qni in cis constituunt spenr atque copiam beatitudinis suæ,: a justis vero cnm haec possidentur, est quidem ista pocunia, sed non sunt illis divitiæ nisi cœlestes et spirituales, quibus indigentiam suam spiritualiter supplentes exclusa egestate miseriæ, beatitudinis copia ditantur.